Coloriasto on väriaiheisten tekstien (ja kuvien) verkkoarkisto
(Archive for colour themed articles and images)
INDEX: coloriasto.net
17.11.08
Rariorum plantarum historia: Uva Ursi.
Carolus Clusius, Ioannem Moretum., Plantijnsche Drukkerij
CAROLI CLVSI ARTEBATIS
IMPP. CAESS. AVGG.
MAXIMILLANI. II.
RUDOLPHI. II.
Aulae quandam familiaris,
RARIORUM PLANTARUM HISTORIA.
Quae accesserint, proxima pagina docebit.
ANTVERPIAE
Ex Officina Plantiniana
Apud Ioannem Moretum.
(1601)
Uva Ursi.
Fruticat pedalibus ferè ramulis, flexi bilibus & lentis, humi diffusis, rubescenre cortice tectis, ut teneriores Arbuti ramuli: folia illi frequentia, nullo ordine ramis ad haerentia, Arbuti folijs minora, carnosa,Chamaeleae Italicae foliorum plane aemula, minimè tamen hirsuta, cum adstrictione amaricatia : extremis ramulis flores profert ex candido purpurascentes, sive candidos, quibus leuiter purpurascés color ad mixtus sit, cavos, Arbuti floribus similes, & uvae modo simul congestos: fructum (quem non vidi) incolae rubentem, rotundum, exigui cerasi instar, acidum referebant: radix parva sed lignosa. Perpetua fronde viret.
Vnico loco nascentem conspexi arido solo & aprico, via regia, in colle imminéti cuidam viculo Venta el babul vocato, inter Guadix & Baca, regno Granatensi, iam florentem Martioanni M. D. LXV. ferius tamen plerumque florere, fructum aestate maturescere, & in
planta ad hiemenrusque perdurare ipsi incolae affirmabant.
Peritiores quidam Hispani quibus eam ostendebam, Chamaedaphnen esse existimabant, crassitudine foliorum proculdubio decepti. Mihi verò ad amussim quadrare videtut [-] quam Galenus lib.VII.cap.IIII. De Composit. Medic. [-] his verbis describit.
Vva Vrsï in Ponto nascitur, planta humilis & fruticosa, folio Memaecyli, fructum ferens rubrum, rotundum, gustu austerum.
Nam quod nonnulli Vvam ursi Galeni à Theophrasti Vite idaea dissetre no putant, falluntur illi meo judicio : quando quidem Vitis idaea nihil aliud esse videatur quàm ea planta cujus superiore capite aliquot genera descripsi. Ec haec à Vitis Ideae illo genere pumilo quod buxeis folijs semper viret & rubris baccis preditum est, multis notis dissert, licet non-
[---]
nulli qui huius iconem à me in Hispanicis observationibus ante exhibitam ab illius icone discernere non noverunt, ita sensisse videantur. Magis adhuc falluntur qui hanc meam cam Alpigena & Chamaerhododendro Lobelij confundunt: nam fi vtriulque historiam & iconem diligenter contulissentí, plurimum inter se discrepare animadvertssent.
Non defunt qui Vvam ursi faciant spinam illam perpetuo virentem Oxyacanthae vulgari floribus & frudu persemilem, quae in Belgicis hortis Pyracanthae nomine ali solebat. Eam . Anguilara, & recte quidem meo judicio, Oxyacantham legitimam esse censet: nam Theophrastus lib.I.Histor.Plant. cap.XV.&lib.III.cap.IIII. perpetuam comam Oxyacanthae tribuit. Dioscorides Pyrastri folio esse ait.cumque insuper baccas habeat myrti, plenas, rubras, fragiles, &c. aptissimè Oxyacantham referre mihi videtur.
Tilaa:
Lähetä kommentteja
(
Atom
)
Ei kommentteja :
Lähetä kommentti