Coloriasto on väriaiheisten tekstien (ja kuvien) verkkoarkisto
(Archive for colour themed articles and images)
INDEX: coloriasto.net
17.11.08
Rariorum plantarum historia: Genista tinctoria
Carolus Clusius, Ioannem Moretum., Plantijnsche Drukkerij
CAROLI CLVSI ARTEBATIS
IMPP. CAESS. AVGG.
MAXIMILLANI. II.
RUDOLPHI. II.
Aulae quandam familiaris,
RARIORUM PLANTARUM HISTORIA.
Quae accesserint, proxima pagina docebit.
ANTVERPIAE
Ex Officina Plantiniana
Apud Ioannem Moretum.
(1601)
Genista tinctoria Hispanica.
Ad duorum cubitorum altitudinem crescit interdum hic frutex, nudo stipite, enodi, recto, digitali crassitudine, candicante cortice tecto, qui in multiplices brevesque ramos, tenellos & fragiles summa parte dividicur: hos ornant folia Lini aut Thymelaeae, frequentia, supernè virentia, inferne verò incana & argentei planè splendoris, gustus inicio exficcantis & nonnihil adstringentis, deinde subamari: flores summis ramulis nascuntur spicatim congesti Genistae tinctoriae Germanicae similes, lutei. Tota planta elegansest aspectu.
Quo tempore floret, sub ea crescit Haemoderi quoddam genus elegans, pedatis altitudinis, brachialis interdum crassitudinis, multis floribus à medio scapo ad summum usque exornatum, magnis, oblongis, luteis, extrema parte hiantibus & in quinque partes divisis : totum humidum est, pingui oleaginosaque materia turget.
Nvsqvam hunc fruticem conspiciebam, quàm Murciano regno secundùm vias nascentem, & Martio mense florentem. Incolae stirpem ipfam scopa appellabant, Haemoderum autem subeà nascens, yeruatora, quia forsitan si vaccae eo vescantur, ad venerem excitatae caurum appetunt.
Ceterum suffruticem ilium qui à ti tingendi usu, floris Tinctorij, vel Genista: tinctoriae nomen invenit, in Hispanijs videre non memini: at in Austriae & Pannoniae silvosis locis, & d montanorum pratorum margines frequentissimum conspexi. Vngaris Feslö verag dicitur. Frequentissimus etiam in omnibus pratis quibus proximae silvae, cum Francofordiano agro, tum plerisque alijs Germaniae locis.
Tilaa:
Lähetä kommentteja
(
Atom
)
Ei kommentteja :
Lähetä kommentti