16.11.08

Rariorum plantarum historia: Ilex coccicera.




Carolus Clusius, Ioannem Moretum., Plantijnsche Drukkerij

CAROLI CLVSI ARTEBATIS
IMPP. CAESS. AVGG.
MAXIMILLANI. II.
RUDOLPHI. II.
Aulae quandam familiaris,
RARIORUM PLANTARUM HISTORIA.
Quae accesserint, proxima pagina docebit.

ANTVERPIAE
Ex Officina Plantiniana
Apud Ioannem Moretum.

(1601)







Nvnqvam altè assurgir haec Ilex, sed multis ab cadem radice prodeuntibus ramis fruticat, duorum aut trium (qunado plurimum) digitorum craffitudine, saepenumero unius tantum, aut etiam virgultis tenuipribus, ramosis: folia illi superiore Ilice minora, aliwuantulum finuosa, magis virentia, nec aversa parte adeò incana, rigentibus aculcis armata, quar vetustate interdum rubescunt: pusillam & valdè amaram fert glandem, calice spinoso & echinato.


Natales

Crescit multis Hispaniae locis, in Narbonensi etiam Gallia & Provincia: nó dubium, quin & plurimis alijs, sed non ubique coccum gerit. Nam ijs folum regionibus quae Mediterranco mari vicinae sunt, & mango Solis ardore torrentur, nasci animadvertebam. Sed neque istic perpetuò fert: ctim enim frutex adeò adolevit, ut glandem alere incipiat, coccum non gignit: ideoq; solent incolae quadriennees aut adultiores frutices urere, ut proximo anno novelli refurgant, qui deinde singulis annis aliquor subsequentibus coccum ramulis in herentem instar exiguorum pisorum coloris cinerei gignunt. Hunc pueri & mulierculae colligere folent & mercatoribus vendunt, qui magna ejus copia coacta, deindre praeparata, in Emporia postea mittunt.


Nomina

Ipse frutex Dioscoridi (---) Latinis Coccus infectoria, Plinio aquifolia ilex. Hispanis major frutex qui glandem fert, carasca dicitur, qui verò coccum gignit, coscoja. Granum ipsum Dioscoridi etiam (---), Plinio coccum & cusculium, unde Hispani suum coscoja depravat avoce sumplisisse videntut: ait enim lib. IX. cap. XLI. Hist. natur. Coccum Galatiae rubes granum, aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est: & lib. XVI.cap.VII. Omnes tamen bas ejus dotes Ilex solo provocat cocco. Granum hoc, primoque ceu scapus fruticis parvae aquifoliae ilicis, cusculium vocant, pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat.Arabicus chermes, Hispanis grana de tintoreros, Gallis vermillon & graine, vel graine d'escarlate, dicitur.


Facultates.

Porrò coccum vin adstingendi habere, vulneribusque & praecisis nervis convenienter ex aceto illini, testisest Dioscorides. Meo tempore in Mompelio muleribus in difficili partu, & collaosis viribus, scobem ejus ex vino, aut confectionem alchermes praeberi folitam memini.


Coccus Pansania.

Ceterum Cocci etiam meminit Pausanias in Phocaicis. Perpetui inter vites ejus fruticis ordines, quem Iones & reliqui Graeci coccum, Galatae qui super Phrygiam sunt, patria voce Hys nominant. Crescit eadem magnitudine qua Rhamnus, folio nigriore & molliore quàm Lentiscus, in reliquis Lentisco similis: ejus fructus Solani fructui similis, ervi magnitudine: gigntur in cocci fructu pusillum animal id fi maturo fructu in acrem exilierie, statim volucre sit culici similimum. Verum priusquam concipiatur animalculum, cocci fructum legunt: est triam animalculi sanguis tingendis lanis utilis. Haec Pausanias. Veteres autem codices, ut à nobiliss viro lacobo Sufio, graece & latinç linguae peritissimo admonitus sum, non habét [---], nec [---], sed [---] & [---], hoc est ilex & ilici pro lentiscus & lentisco: quae sanè lectio legitima est nam quae similitudo cocci infectoriae cum Lentisco? facilis autem est lapsus à [---] in [---].


Hys. Hysgiaum

Ab Hys autem Galatarum deducta videtur Hysgini vox apud Plinium lib. IX. cap.XLI. Quin & terrena miscere coccoq, tinctum, tyrio tingere, ut fieret Hysginum &c.Et lib.XXXXV. cap VI ubi de purpurisso agit. Quare puteolanum potiùs laudatur quàm tyrium, aur getulicum, vel laconicum, unde preciosissime purpurae. Causa est, quod hysgino maximè inficitur. Vitruuius etiam lib.VII.cap.XIIII. hysgini meminit.

Coccum quo modo gignatur, & ejus colligendi rationem Quiqueranus libro supra memorato multis verbis declarat, quae hic subiumximus.


llicis duo genera: alterum arborescens, alterum frutex exiguus sesquipedali proceritate laetissimè virer, solijs laevore praefuldiges, spinarum vallo ambitis numeroso, stolone assurgit in modum Rosatij:à nostris Fagi appellationem fortitur, quamvis nullam fagi imaginem repraeseentet. Provenit locis planis quidem, sed in altitudinem evectis, exilibus & sitientibus collibus, sed infoecundius. Vere medio rorati imbnbus frunces, coccum hoc modo ordiuntur. Vbi imus scirpus se in duo brachia partitur, in horum medio prinùm omnium increscit rotundum quiddam, magnitudine & colore Pisi, hoc Matrem vocant, quod ex eo cetera grana producuntur. Matres porrò habet ut plurimùm quinque quaelibet cespitum familia, quae incunt aestate, aestuque, minutissimorum vermiculorum catervam profundunt, fatiscuntque in summitate. In animalia prorepit nova soboles colore candida, pro se quisque in sublime. At ubicunque vermiculi vel geminantis surculi axellis occurrerint, desident, & incrementis aucti, milij magnitudine fiunt. Inde liberius adolescentibus, albus color in cinencium transit, jámque non animal. fed Pisum rurfus apparent. Túncque ca grana maturiratem adepta colliguntut, jam coloratis vermiculis foeta: dúmque asporrantur mrrcatoribus, ambiens pellicula prae teneritate rumpitur. Vermiculorum quidem qui citra vaginulam habentur pretium in libram quamlibet, aureus solatus, in granorum verò quae adhuc corum partem retinent, hujus quadrans. Torpent interim vermiculi, ac immobiles jacent: ceterùm, cùm primùm tempestivitas adest, in lintea praecipicati, soli exponuntur . Tum libato calore statim prorepùnt, atque efsugere nituntur: sed à cultode, qui contunuus adsidet, concussu lintei in medium eò vsque reijciuntur, donec emoriantur. Tanta quidem dum haec siunt,totóque mox triduo, odoris suavirate atque gratia, ur non Cibetae, non Moscho, non Ambrae, sed ne Citriorum quidem floribus facilè concesserit. Si quae verò grana legends effugerint sedulitatem, ea mox alatorum animalium numerosum exercitum in auras effundunt. Observatum est uno anno ex campo lapìdeo, Arelatensi agro, hunc proventum undecim aureorum millibusaestimatum. Hactenus Quiqueranus.


Cocci patendi rosso usitata.

Similem Cocci parandi rationem in Gallia Narbonensi, atque in Hispania, dum istic degerem obíetvare memini. Areas enim sub dio habebant ad eam rem destinaras, eminente aliquantulum margine, quibus lineo panno instratis coccum effundebant, custodibus summo feruore Solis perpetuo assidentibus & extrema lintei bacillo concutientibus, vt vermículos effagere properantes, in inferiorem lintei partem repellerent: istam tamen summam odoris suavitatem non sensi, licet satis acres & fagaces habeam nares.

Vervm Petrus Bellonius Observationum, quas nuper admodum latio donavi, lib. I. cap.XVII. aliam praeparandi cocci rationem tradit: ejus verba referam.


Cocci colligendi & parandi alia ratio.

Cocci baphicae census ingens estin Creta: sed ejus collectioni cùm potentiores operam impendere nolint, pastoribus & pueris istam provinciam relinquunt. Jnvenitur mense Iunio in exiguo quodam frutice, ex Ilicis genere glandem ferentis, fine pediculo inhaerens illius fruticis stipiti, colore ex cinereo albicante. Sed quia istius fruticis folia spinis horrent, uti Aquifoliae, pastores furculam sinsitra gestant, qua ram ulos deprimunt & inclinant, dextra autem putatoriam falcem, qua illos demetunt, & rotundas vesiculas exigui pisi magnitudine auferunt, qua parte ligno adhaeserunt aperras & hiantes, pusillis rubris animalculis lende
minoribus plenas, qui per hiatum illum effugiunt, & inanem vesiculam relinquunt. Pueri jam collectam coccum ad Quaestorem deferunt, qui ex dimenso ab illis redimit. Is animalcula à vesiculis cribro segregat, deinde summis digitis leniter es prehendendo, in pilas efformat gallinacei ovi magnitudine: nam fi nimium comprimeret, tota in suecum resolverentur, & color periret. Itaque duo infectionis genera: unum pulpae, alterum vesicularum : quoniam autem pulpa ad insiciendum commodiorest, ejus precium quadruplo majas, quam vesicularum.

Ei kommentteja:

Lähetä kommentti