12.11.08

Rariorum plantarum historia: Draco




Carolus Clusius, Ioannem Moretum., Plantijnsche Drukkerij

CAROLI CLVSI ARTEBATIS
IMPP. CAESS. AVGG.
MAXIMILLANI. II.
RUDOLPHI. II.
Aulae quandam familiaris,
RARIORUM PLANTARUM HISTORIA.
Quae accesserint, proxima pagina docebit.

ANTVERPIAE
Ex Officina Plantiniana
Apud Ioannem Moretum.

(Antwerpen 1601)






Draco.

A Paycus oridura est huius Arboris historia, ca´que ad modum mutila. Libuit itaque eam hìc subiicere, & ab illa nostras Observationes ausoucari, quandoquidem valdè rara est, in nostra praefertim Europa & Herbariis dum hos commendatios scribebam (ni fallor) incognita.

Est verò Draco (aptiùs enimnomé non inuenio) procera arbor, Pinú procul intuentibus referens, adeò aequales, sempreque virentes funt rami. Huius truncus craffus, octo aut novem cubitales ramos acqualites nascentes & nudos fustinet, qui in summo fissi, in alios ternos vel quaternos ramos cubitales, aut paulò ampliores, brachialifque crassitudinis desinunt, nudos item & fine foliis, in summo gestantes capita plena cubitalium foliorum, unciali latitudine, fensim in mucronem desinentium, media costa densiore & eminentiore, ut in Iridis foliis, tenuium & rubentium in lateribus: mucronem planè repraesentant ea folia, semperque virent, & Aloës vel Iridis modo, invicem amplexando nascuntur. Truncus perquam scaber, multis rimis dehiscit, humoremque fundit per Caniculae aestus, qui in rubra lacrymam densatus, sanguis Draconis appellatur, ob quam sanè causam, hanc arbore Draconem nuncupavi. Materia trunci sirma est, ferrumque difficulter admittit, quod veluti fibris transversim & obliquè excutrentibus constet: at rami cùm multo succo praegnantes fint, satis facilè caedi possunt.

Eam arborem Olysipone primum vidi anno reparatae salutis humanae, quingentesimo fexagesimo quarto supra millesimum, post monasterium Divae Virgini sacrum, cui nomen à Gratia, octo palmorum crassitudine, inter aliquot Oleas in colle nascentem, monachis ignotam & neglectam, quam neque florem, neque fractum ferre assererent: rem tamen alter se habere postea deprehendi, ramulo ex illa apsa arbore anno sequente reculso donatus ab amico. Est autem hic ramus (quem cum aliquot foliis, corticifique fragmento, & lacryma mes manibusexemta multo tempore adservatum, à caesare Maximiliano evocatus, in Belgica cum multis aliis cius generis reliqui) pedali amplioréve longitudine, cui inhaerent alig ramuli multo fructu racematim compacto onusti. Fructui color flavescens, saporali-

[14]

quantulum acidus, magnitudo exigui Cerasi. Eum in summis capitibus nasci verisimile est, ut in palma dactyli nascuntur: spatha tamen uti illos includi non intellexi.Huius porrò arboris recentia capita tenella sunt, & humilium Palmarum five Chamaeriphes modo, cuius cerebrum in deliciis est, edi possent, nifi amaritudo prohiberet.

Apud veteres neminem istius arboris metionem facere invenio, nisi forte ea sit, quam Strabo ex Pofidonio Gadibus nasci tradir, libro Geograph tertio, his verbis.


Gadensis arbor Posidonihj.

De Arbore Gadibus existente seriptis prodidit Posidonius, quae ramos humum usque incurvatos habeat, frondes saepossime mucronis speciem gestantes, quarum longitudo cubitalis est, latitudo digitorum quatuor. Huic & illud innatum esse creditur, ur uno fracto ramo lac essluat, radice absciffa minij humor exfudet.

Verum neque nostra haec arbor ramos incurvatos, sed erectos, neque folia tam lata haber, necillius tamis esfractislac exfudar, at humor aqueus duntaxat. De radice quod adferibit, nostrae saris quadrare videtur, è qua secundum radices terebrata, lacrymam statis anni temporibus effluere aiunt rubram, ut posteà dicemus.

Ceterum illud hic etiam obiter indicatum volo, quia in Gadium mentionem incidimus, me, tametsi diligenter totam insulam perlustrarim, nullam arborem conspexisse qialem Posidonius Scribit: sed neque ullam aliam, praeter aliquot salices, & unam aut alteram siliquam, licet /utab incolis viris fide dignis accepi) circa urbem Gades, recenti adhuc memoria, letissima viridaria fuerint, omni fructiferarum arborum genere excultissima, quorum ne vestigia quidem nuncapparent, saburra arenacea, quam naves eò appellentes exonerarunt, omnia complete & exurenre. Ex recentrioribus binos duntaxat hanc arborem describere memini, sed succinctè admodum.


Saguis Draconis

Aloisius Cadamustus libro Navigationum cap.4. eius in haec verba meminit. In insula Portus sancti (è Canariis una) est Sanguis Draconis, lacryma arboris ferro sauciatae: nam stato anni tempore arbores incisae, emittunt anno sequente gummi, quod ahenis decoctum & defecatum, sanguis efficitur quem Draconis appellant. Eius arbor fructum producit Cerasi instar mense Martio, gustu eximium, coloris veneti.

Post hunc Thevetus Singularium Franciae antárcticae cap. VIII. describit his verbis è Gallico redditis.


Cinnabaris Dioscoridis.

Est in Canariis insulis arboris genus, certo anni tempore gummi fundens, quod Sanguinem Draconis vocant, perforata arbore prope radicem satis lato & profundo hiatu. Eius fructus luteus est, magnitudine Cerasi nostratis, refrigerando corpori, & levandae fiti in febre aut ardoribus valdè utilis. Non est dissimile hoc gummi Cinnabari Dioscoridis. Haec Thevetus.

Et fanè id gummi quod apud diligentiores quosdam pharmacopolas invenitur, Sanguinis draconis in lacrymis nomine insignitum, magna ex parte ex Madera & Canariis insulis in Europam inuehitur & forsitan etiam ex Aphrica, quae Dioscoridis tempore Cinnabarim subministrabat.

An haec porrò arbor alicuius mométi sit in medico usu, neminem scribere memini: fruclustamen aciditas argumento est, utiliter in febribus (vt censet Thevetus) praeberi posle.

Eius lacryma adstringendi vi pollet, illiusque ufus non infelix ad muliebres & dysentericas fluxiones, cruentas exc reationes, firmandos commotos dentes, & roborandas gingivas. Quae facultates cis admodum sunt simiIes, quas Dioscorides Cinnabari tribuit, quamque Haematite lapillo esficaciorem facit. Hanc ob causam, non abs re existimant celebriores Medici, exquisitum illum sanguinem Draconis, legitimam Dioscoridis Cinnabarim esse, praesertim cum cius tempore à nonnulis etiam sanguis Draconis appellata sit.

Ei kommentteja:

Lähetä kommentti